De Isaac prosequitur historia: Isaac quadraginta annorum erat cum duxit Rebeccam uxorem, quae inventa est sterilis longo tempore. Sciens autem Isaac patri suo factam promissionem, seminis multiplicandi per ipsum, oravit Dominum, ut quod promiserat impleret. Et concepit mulier, habens duos in utero. Sed cum vicina esset partui, collidebantur in utero ejus parvuli; septuaginta Interpretes posuerunt, ludebant, vel calcitrabant. Aquila confringebantur, Symmachus in superficie ferebantur, in similitudinem navis legitimo pondere carentis. Movebantur enim mixtim pueri, ut vicissim alter prior altero videretur posse prodire ad ortum. Non pro exilitate uteri materni, quasi vix geminos capientis, intelligendum est hoc accidisse, ut quibusdam visum est, sed tantum ex voluntate Dei, jam demonstrantis in nondum natis quod futurum erat in adultis, primogenituram scilicet, quam alter habuit per naturam, cessisse alteri per gratiam, in posteris etiam eorum futuram dissensionem, jam tunc figurabat. Creditur enim in utero jam tunc sanctificatus fuisse Jacob, et in hoc motu praefiguratum, quia non esset consensus Christi ad Belial. Mater vero graviter afflicta, nollet concepisse, et fere desperans de partu, perrexit ut consuleret Dominum. Tamen quia non locus consulendi Dominum, nec modus, nec per quos consuleret Dominum, adhuc legitur institutum, forte ad montem Moria, ubi Abraham altare fecerat Domino, fit, et immolatis hostiis, substratis pellibus earum incumbens, per somnium accepit oraculum. Forte more gentium, quem viderat in parentibus, speciem lauri, quam tripodem dicunt, capiti supposuit, et ramis arboris, quae agnuscastus dicitur, incubuit, ubi visiones capitis phantasticas, dormiens, non sentiret. Vel adhuc viventem Melchisedech consuluit. Quocunque autem modo fecerit, responsum accepit a Domino: Duae gentes sunt in utero tuo, id est patres duarum gentium, quae inter se post dividentur, et pugnabunt, sed et major serviet minori. Quod de parvulis nequaquam dictum est, cum semper major praefuerit minori, sed de populis. Idumaei enim qui de Esau futuri erant, tributarii erant David, qui de Jacob. Nisi forte intelligatur, Esau servisse Jacob, dum persecutus est eum, ut lima confert ferro, fornax auro, flagellum grano. Cum ergo duos peperisset, qui prior egressus est rufus erat, et totus in modum pellis hispidus, et dictus est ob hoc Seir. Hebraei enim Sciron capillaturam dicunt. Dictus est proprio nomine Esau, id est fortis. Protinus alter egrediens, plantam fratris in manu tenebat, quasi retrahere volens fratrem a primogenitura, et ob hoc dictus est Jacob, id est supplantator. Sexagenarius ergo erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. Vivebat ergo Abraham, et adhuc quindecim annos supervixit. Abraham enim praeter centum annos, quos vixerat, nato Isaac, restabant adhuc Abrahae quindecim anni ad vitam. Hoc ideo diximus, quia Josephus sic ait: Porro, et post mortem Abrahae concepit uxor Isaac, etc. mortem ejus forte appellans, quando jam penitus effeto corpore generare desiit. Ipse enim textus litterae non esse dictum per recapitulationem indicat.